Liber Job*

Caput 28: Versus 28

Et dixit homini,etc. Quia naturam sapientiae penetrare non possumus quid sit in se: ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis. Namque hanc habere certum est, quem timere Deum incertum non est.Ecce timor Domini ipsa,etc., quasi diceret Si Deum times, constat quia sapientia plenus es quae apud hominem timor Domini vocatur. Sed quia ille vere vim divini timoris intelligit, qui se ab omnibus pravis operibus custodit, subdit:Et recedere a malo intelligentia.
(* Traductions européennes)